La Genesi e il Peccato Originale

Tratto dai primi libri (trascritti in latino dall’ebraico) di Mosè dell’Antico Testamento della Sacra Bibbia (Torah). La Genesi e il Peccato Originale.

In principio…

Principio totius orbis unus erat vultus: nam mare, terra et caelum inter se erant commixta. Quam molem indigestam Graeci Chaos appellaverunt. Deus tamen paulatim omnia ordinavit: nam caelo terras, terris acquas divisit; deinde in caelo astra, in terris varia animalium genera, in maribus pisces locavit; postremo hominem ceteris animalibus praestaentem fecit.

La Creazione di Adamo e del Matrimonio

Deus finxit corpus hominis e limo terrae: dedit illi animam viventem: fecit illum ad similitudinem suam, et nominavit illum Adamum. Deinde immisit soporem in Adamum, et detraxit unam e costis eius dormientis. Ex ea formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo: sicque instituit matrimonium. Nomen primae mulieris fuit Eva.

Il Paradiso Terrestre e il Frutto Proibito

Deus posuit Adamum et Evam in horto amaenissimo, qui solet appellari Paradisus Terrestris. Ingens fluvius irrigabat hortum: erant ibi omnes arbores iucundae aspectu, et fructus gustu suaves, inter has arbor scientiae boni et mali. Deus dixit homini: “Utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum arboris scientiae boni et mali: nam, si comedas illum fructum, morieris!”.


La Disobbedienza a Dio di Adamo ed Eva e il Peccato Originale

Serpens, qui erat callidissimus omnium animantium, dixit mulieri: “Cur non comedis fructum istius arboris?”. Mulier respondit: “Deus id prohibuit. Si tetigerimus illum, moriemur”. “Minime”, inquit serpens: “Non moriemini; sed eritis similes Deo, scientes bonum et malum”. Mulier, decepta his verbis, decerpsit fructum, et comedit: deinde obtulit viro, qui pariter comedit.

Adamus fugiens conspectum Dei, se abscondit. Deus vocavit illum: “Adame, Adame!”. Qui respondit: “Timui conspectum tuum, et abscondi me”. “Cur times”, inquit Deus, “nisi quia comedisti fructum vetitum?”. Adamus respondit: “Mulier, quam dedisti mihi sociam, porrexit mihi fructum istum ut ederem”. Dominus dixit mulieri: “Cur fecisti hoc?”, Quae respondit: “Serpens me decepit!”.

Dominus dixit serpenti: “Quia decepisti mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia; reptabis super pectus, et comedes terram. Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim conteret caput tuum!”.
Dixit etiam mulieri: “Afficiam te multis malis: paries liberos in dolore et eris in potestate viri!”.

Deinde Deus dixit Adamo: “Quia gessisti morem uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et carduos. Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram e qua sumptus es!”. Tum eiecit Adamum et Evam e horto, ut ille coleret terram; et collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut custodiret aditum Paradisi.

“E l’Uomo e la Donna furono cacciati dal Paradiso Terrestre, alle cui porte Iddio pose come custode l’Angelo dalla spada di fuoco…”

Ҡ In nomine Patris, et Filii et Spiritui Sancto

Crux Sancti Patris Benedecti, Crux Sacra Sit Mihi Lux, Non draco sit mihi dux, Vade Retro Satana, Non Suade Mihi Vana, Sunt Mala Quae Libas, Ipse Venena Bibas,

† In nomine Patris, et Filii et Spiritui Sancto. Amen.”

Eve https://ebookgratuitiperte.altervista.org/eve-prima-del-peccato-originale-critica/(bionda e mora) prima del peccato originale. Oli su tele.
Madonna col Bambino. Olio su tela di cotone (tela Napoli), 60×50 cm. VB ’07
Cristo. Olio su tela sintetica in cornice dorata, 60×50 cm. VB ’07
La preghiera di San Pietro, olio su tela di juta di 80×70 cm. VB ’09